CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1656     View  [Back]
Charta qua Ramnulfus dat monasterio Cluniacensi campum cum vinea in villa Noglas.
In Christi gremio catholica unitate firmatis salutiferaque ejus ammonitione edoctis, qua dicit: «Facite vobis amicos de iniquo Mammona», cunctis per orbem terrarum quaquaque degentibus fidelium populis notum esse volumus, quod ego Ramnulfus, reminiscens peccatorum meorum enormitatem simulque miseratione ejus secularem vitam relinquens, dono eidem sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex facultatibus mei juris, pro remedio anime mee et omnium meorum parentorum. Sunt autem ipse res site in commitatu Cabilonensi, in villa Noglas: hoc est campum cum vinea sibi conjuncta, qui terminant a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate, a sero rivo currente, a cercio terra Sancti Martini. Infra istas terminaciones, totum trado ad prefatum locum ab hodierno et in relicum, et faciant rectores ejus loci quicquid facere placuerit. Si quis vero contradictor exorsus fuerit, LXXXta solidos justissimi argenti componat; et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Ramnulfi, qui fieri et firmare rogavit. S. Frodlannus. S. Evrardi. S. Adami. Data per manum Aldebaldi, regnante Lothario anno XXX.
(Au dos:) Ranulfus dedit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung