CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1658     View  [Back]
Charta qua Tedincus et uxor ejus Adaleldis dant monasterio Cluniacensi vineam et pratum in villa Lornando.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, ego in Dei [nomine], Tedincus et uxor mea Adalaldis donamus aliquid de rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Lornando: hoc est vineam unam quę terminatur a mane via publica, a meridie terra Bernardi, a sero et a cirtio de ipsa hereditate. Donamus etiam unum pratum situm in ipsa villa, quod terminatur a mane de ipsa hereditate, ab aliis tribus partibus terra Sancti Petri. Infra istas terminationes, totum cum omni integritate donamus, et faciant rectores ipsius loci quicquid voluerint. Qui autem contradixerit, non valeat vindicare quod repetit, sed cui litem intulerit auri libram I exsolvat, et inantea hęc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Tedinci et uxoris ejus Adaleldis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Adalelmi. S. Mainbodi. S. Alberici. S. Tedinci. S. Anserici. S. Girberti. S. Adalgisi. S. Achardi. S. Godulrici. Data per manum Aldebaldi, regnante Lothario rege anno XXXmo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung