CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1659     View  [Back]
Charta qua Teotbrannus, wadiator Drucbaldi, dat monasterio Cluniacensi, ex rebus et pro anima ejusdem Drucbaldi, duas vineæ rascias in villa Canevas.
Salvator humani generis previdens salutem humani generis ita loquitur, dicens: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Unde ego Teotbrannus, guadiator Drucbaldi, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, aliquid de rebus ipsius, pro remedio animę ejus, quę sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Maciacensi, in villa Canevas: hoc sunt duę rascię de vinea, quę terminantur a mane et a meridie terra Sancti Petri, de duabus frontibus terra Tetbranni. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono atque transfundo pro anima ejusdem Drucbaldi ad prefatum locum; et faciant monachi Sancti Petri quicquid voluerint. Qui autem contradixerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libram I componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Teotbranni, qui fieri et firmare rogavit. S. Adalburgis, quę consensit. S. Bernardi. Item S. Bernardi. S. Tetelmi. S. Ermingerii. S. Anselmi. Data per manum Duranni, levitę, anno XXX Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung