CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1660     View  [Back]
Charta qua Deodatus, levita, dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Siniciaco.
Dum in hujus seculi vivimus incolatu, summopere vigilandum atque elaborandum est quod in perpetuum nobis expediat. Quapropter ego Deodatus, levita, hujus rei imitator esse et operator omnimodo desiderans, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi preest venerabilis pater Maiolus, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Cabilonensi, in villa Siniciaco: hoc est curtilum cum vinea et superposito, qui terminatur a mane et a meridie via [publica], a sero terra Sanctę Marię et Sancti Vincentii, a cirtio Sancti Martini; et dono aliam vineam in ipso loco, quę terminatur a mane et a meridie terra Gisleberti, a sero Sanctę Marię, a cirtio Rodoardi; et dono unum campum in ipsa villa, qui terminatur a mane terra Sanctę Marię et Sancti Vincentii, a meridie et a sero via [publica], a certio terra Sanctę Marię. Infra istas terminationes, totum ab integro dono atque transfundo ad jam dictum locum, ea ratione ut quandiu vixero teneam et possideam, et singulis annis, in vestitura, XII denarios persolvam. Si quis vero contra hujus donationis cartam aliquam calumpniam intulerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libras III persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Belmonte publice. S. Deodati, levitę, qui fieri et firmare rogavit. S. Otberti. S. Eldeberti. S. Clementis. S. Duranni. S. Winebaldi. S. Aldulfi. S. Rotlanni. Data per manum Rothardi, anno XXX Lotharii, regis Francorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung