CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1664     View  [Back]
Charta qua Aynardus dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum in villa Turniaco.
Sacrosancto et exorabili loco in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, nomine Cluniaco. Ego Aynardus dono, pro remedio animę meę et omnium parentum meorum, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Alaliacensi, in villa Turniaco: hoc est unum mansum indominicatum, cum omnibus appenditiis suis, videlicet campis, vineis, pratis, silvis, aquis, pascuis, exitibus et regressibus, cultis et incultis, quesitum et ad inquirendum, totum cum omni integritate; et faciant monachi prefati loci quicquid voluerint in omnibus, exceptis VI peciolis de terra quas concedo Rotgerio et duabus sororibus ejus ad usum tantum vitę eorum, et post eorum discessum, ad Sanctum Petrum perveniant sine contradictione. Qui autem hujus donationis cartam scindere aut calumpniare presumpserit, omnino non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libras III componat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Aynardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Stephani. S. Rannaldi. S. Malguini. S. Berardi. S. Uberti. S. Gysoni. S. Udulardi. S. Aydoardi. Data per manum Warnerii, mense januario, anno XXX Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung