CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1666     View  [Back]
Charta qua Gislerius sacerdos et frater ejus Grimaldus dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Pomedo et Montello.
In Domino senioribus nostris sancto Petro et sancto Paulo et donno Maiolo abbati, ceterisque fratribus Cluniensis cenobii. Nos igitur Gislerius, sacerdos, et Grimaldus, frater ejus, pro bono amore et bona voluntate donamus, et pro remedio animarum nostrarum, aliquid de rebus nostris, quę sunt sitę in pago Ostudunensi, in agro Vicosito, in villa Pomedo: hoc sunt curtilos, vicharias cum mansis, vineis, campis, pratis, silvis, arboribus, aquis aquarumque decursibus, omnia in omnibus, cum omni integritate, usque ad inquirendum, totum quod ibi habemus vel habere visi sumus, donamus. Et in alio loco, qui dicitur in villa Montello, res nostras: hoc sunt curtilos, vicharias cum mansis, campis, pratis, vineis, silvis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, omnia cum omnibus, quesitum et ad inquirendum donamus; eo tenore ut, quandiu Grimaldus vixerit, usum fructuarium habeat in Montello, post ejus vero discessum, ad Sanctum Petrum, sicut superius taxavimus, nemine contradicente, cum omni integritate vel libertate deveniat. Quicumque autem cartam hanc contradicere voluerit, auri uncias IIII componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Monmelay, Pomedo, Montello villis publice. S. Gislerii et Grimaldi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Wimerii. S. Jozaldi. S. Armanni. S. Eldeberti. S. Constantii. S. Eldeverti. S. Rainberti. S. Constabuli. Ado scripsit feria IIII, mense februario, anno XXX Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung