CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1670     View  [Back]
Charta qua Goda et filius ejus Ansigisus vendunt monasterio Cluniacensi quasdam res in villa Lornant.
Sacrosancto et venerabili loco Cluniensis monasterii, cui preest venerabilis abbas Maiolus. Igitur, in Dei nomine, ego Goda et filius meus Ansigisus vendimus monachis nominati loci aliquid ex rebus nostris quę sunt site in pago Matisconense, in villa Lornant, videlicet unum curtile cum mansione et vinea cum eo tenente; et terminatur a mane terra Sancti Petri, a medio die via publica, a sero terra Duranni, a cirtio Sancti Petri. Infra istas terminationes, totum ad integrum vendimus atque transfundimus ab hodierno die ad nominatum locum Cluniacum, et accipimus precium ab eis XI solidos, et faciant quicquid voluerint in omnibus. S. Godanę et Ansigisi, filii ejus, qui venditionem istam fecerunt, et propriis manibus firmaverunt. S. Dedinci. S. Adelelmi. S. Vendranni. S. Igberti. S. alii Igberti. Data per manum Rotardi, mense martio, anno XXX Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung