CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1671     View  [Back]
Charta qua Bernardus notum facit se vineam in villa Lornando monasterio Cluniacensi vendidisse.
In Christi nomine. Notum sit omnibus fidelibus quod ego Bernardus quandam vineam quę est in comitatu Matisconensi, in villa Lornardis, vendo ad locum Cluniacum et ad monachos inibi habitantes. Habet autem ipsa vinea per circuitum perticas XVIIII; et accipio ab eis pretium solidos VIII: terminatur vero ex omni parte terra Sancti Petri; et faciant post hac die de ipsa vinea quicquid facere voluerint in omnibus. Actum Lordono castro. S. Bernardi, qui venditionem istam fieri et firmare rogavit. S. Waldini et Andreę et Maimbaldi et Raimberti. Date mense marcio, anno XXX Lotharii regis. Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung