CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1673     View  [Back]
Charta qua Hugo et filius ejus Artaldus dant monasterio Cluniacensi curtem quæ vocatur Mons Melardus cum ecclesia in honore sanctæ Mariæ, etc.
Redemptor humani generis, ut supra. Ego Hugo atque Artaldus, filius meus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid de rebus nostris quę sunt site in pago Augustudunensi, hoc est curtem nostram quę vocatur Mons Malardus, cum ecclesia que est in honore sanctę Marię dicata, cum omnibus suis apendiciis, campis, vineis, pratis, silvis, aquis, farinariis, servos et ancillas cum uxoribus eorum et infantibus, francorum etiam servicia quod mihi et filio meo et ad ipsam potestatem ad presens reddere videntur; et in villa Noerolis brolium indominicatum et condaminas, et terram que est de presbiteratu jam dictæ ecclesię, et servum, Adoardum nomine, cum uxore sua et infantibus suis; et in villa quę dicitur Cotis, vineam cum sua integritate; in villa Carneto mansum unum indominicatum cum omnibus suis apendiciis, campis, vineis, totum ad integrum donamus Deo et habitatoribus Cluniacensibus, pro remedio animarum nostrarum et omnium christianorum. Actum Cluniaco. Testes: Hugo et filius ejus Artaldus, Bernardus, Vualdricus, Leotaldus, Eldinus, Vuillelmus, Humbertus, Odo, Ato, Otardus. Data mense aprili, anno XXX Lotharii regis. Adraldus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung