CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1676     View  [Back]
Charta qua Ingelbertus et frater ejus Vulfardus dant monasterio Cluniacensi vineam et campum in villa Monte.
Dominus ac Salvator noster, salutem umani generis desiderans, jubet ut quamdiu vivimus, piis et bonis operibus jugiter insistemus, et de is quas jure possidemus, non moremur elemosine operam dare. Quapropter noverint universi fideles quod nos, scilicet ego Ingelbertus et frater meus Vulfardus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquit ex rebus nostris, pro anime genitore nostro Ingelberto et genitrice nostra Ragenelt, et filio eorum Ragenoldo, et in locum sepulture: et sunt ipse res site in pago Matisconensi, in fine Fabriacensi, in villa que dicitur Mont, vinea una et campo: terminatur autem ex uno latere terra Ragenoldi, de alio ad ipsa ereditate, in uno front terre Bernardi, de alio ad ipsa ereditate; alio campo ad Grovulo vocat: terminatur ex uno latere Sancti Petri, de alio Girboldi, ex uno latere terra Rodberti, de alio muro manufacto; alia vinea subtus Mont Peldrino: terminatur ex duobus lateribus ad ipsa ereditate, de uno latere terra Girboldi, de alio via publica; prato in Misiaco: [terminatur] ex omnibus lateribus aqua currente; alio campo terminet ex duobus lateribus de ipsa ereditate, de uno latus Sancti Vincencii, de alio muro manufacto. Infra istas terminaciones, a die presenti et in futuro reliquo tempore, et faciant rectores supradicti loci quicquid facere voluerint de ipsis rebus. Si quis autem hanc donacionem calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed cui litem intulerit, auri libras quatuor persolvat, et inantea firma stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Besorniaco villa, con capella Sancti Petri fuit facta, publice.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung