CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1677     View  [Back]
Charta qua Ingelbertus et frater ejus Vulfardus dant monasterio Cluniacensi curtilum cum manso indominicato in villa Monte.
Igitur ego Ingelbertus et frater meus Vulfardus donamus Deo et sanctis ejus Petri et Pauli, ad locum Cluniacum, aliquit de res nostras que conjacent in comitatu Matisconense, in villa Mont, curtilo cum manso indominicato; terminatur autem ex tribus lateribus muro manufacto, de quarto vero aqua currente, et alias res que ad ipso curtilo aspiciunt, oc est campis, pratis, silvis, aquis, ea racione dum interim vivimus teneamus, et post nostro excesso ad predictum locum perveniat. Ipso curtilo reservamus, qui terminet de duobus lateribus ad ipsa ereditate, ex uno latere terra Sancti Petri, de alio Girbert; campo in Tarbendo vocat, campo in Dameslango vocat, campo in Exarto vocat, et tres ordaneos de prato secus Guanda. Istas reservatas, aliut vero, sicut superius loquitur, vobis donamus, et qui contradicere voluerit, auri libras quatuor persolvat; firma stabilis permaneat omnibus diebus. Besorniaco villa, con capella Sancti Petri fuit facta, publice; et isti propriis manibus firmaverunt: S. Ingelbertus. S. Arenbertus. S. Ubertus. S. Joannes. S. Eldricus. S. Unbert. S. Guilelmo. Ego Maingaudus scripsi. Datum die me[r]curii, mense aprilio, annos XXX regnante Loterio rege.
(Au dos:) Ingelbert et Gulfart in villa Mont.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung