CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1678     View  [Back]
Charta qua Gausmarus dat monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ filii sui Leotaldi, res suas servumque in villis Sarciaco et Noviliaco.
Salvatoris clementia divinitus procuratum est fidelibus, ut ex rebus quas jure possidere videntur, si eas, ut condecet, juste dispertiant, sua valeant redimi peccata. Quapropter noverint universi fideles, presentes scilicet atque futuri, quod ego Gausmarus, reminiscens peccatorum meorum enormitatem, dono Deo et sanctis apostolis ejus, Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Lugdunensi, in villa Sarciaco: hoc sunt duo mansi indominicati, cum omnibus appenditiis, campis scilicet, pratis, vineis, silvis, aquis, pascuis, exitibus et regressibus, quęsitum et ad inquirendum, totum ad integrum. Et dono in pago Matisconensi, in villa Noviliaco, alium mansum cum omnibus suis appenditiis, campis, pratis, silvis, aquis, pascuis, quesitum et ad inquirendum, cultum et incultum, totum ad integrum, et servum, nomine Adraldum, cum uxore et infantibus suis. Hæc omnia denominata dono pro remedio animę meæ et patris mei, ac matris meæ, fratrum etiam ac sororum, necnon etiam filii mei Leotaldi, filiarumque mearum, atque omnium parentum meorum, et faciant post ac die rectores supradicti loci de his omnibus quicquid facere voluerint. Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libras X persolvat et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Poliaco publice. S. Gausmari, qui fieri et firmare rogavit. Signum Leotaldi. Signum Scriptulæ. Signum Teuze. Signum Vuarneri. Signum item Leotaldi. Signum Girardi. Signum Duranni, presbiteri. Data per manum Rothardi, mense maio, anno XXX Hlotharii regis.
(Au dos:) Carta quam fecit Gausmarus Sancto Petro de Noviliacho et Sarciacho.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung