CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1685     View  [Back]
Charta qua Rodulfus et uxor ejus Leodgardis notum faciunt se campum in villa Massiliaco monasterio Cluniacensi vendidisse.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Noverint cuncti fideles quod ego Rodulfus cum uxore mea Leodgardis, constat nos vendidisse ad locum Cluniacum et ad monachos ipsius aliquid ex rebus nostris quę sunt in pago Matisconensi, in villa scilicet Massiliaco: hoc est campum qui terminat a mane via publica, a medio die terra Sancti Vincentii, a sero increpito et muro manufacto, a cercio terra Sancti Petri et Constantini; habet autem in lato perticas VI et in longo LXVI. Infra istas terminationes, totum et integrum, ad prefatum vendimus locum, et accipimus ab ipsis senioribus pretium, solidos videlicet duos, ut ab hodierna die de jam dicto campo quicquid voluerint facere. S. Rodulfi et uxoris ejus Leodgardis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Armanni et Odonis et Ingelbaldi et Adalgrimi et Grimaldi. Data mense maio, anno XXX regnante Lothario rege. Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung