CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1686     View  [Back]
Charta qua Arleius dat monasterio Cluniacensi pro anima uxoris suæ Gislæ et Isembardi, patris ejusdem Gislæ, curtilum cum servis in villa Barbareias.
Ego igitur, in Dei nomine, Arleius dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis, pro remedio animę meę et Gislę, uxoris meę, atque Isembardi, patris ejus, qui ipsam hereditatem cum filia sua dedit mihi: hoc est unum curtilum cum omnibus apenditiis suis, scilicet campis, vineis, pratis, vineis, silvis. Est autem ipse curtilus situs in pago Matisconense, in villa Barbareias, in agro Balodrensi. Dono etiam unum servum, nomine Abraham, cum infantibus suis his nominibus: scilicet Iviono, Emenardo, Maria, Isengarda, Landradana; hisque Abraham super ipsum curtilum manere videtur. Facio autem hanc donationem tali tenore, ut monachi supradicti loci faciant quicquid voluerint. Qui autem calumpniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libras VI persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Dono etiam et alium servum, nomine Tedoenum et Garlendam, cum infantibus suis. S. Arlei, qui fieri et firmare rogavit. S. Sofredi. S. Ingelelmi. S. Rotberti. S. Isengaudi. S. Seguini. S. Arlei. S. Ayanę. Data mense maio, regnante Lothario rege anno XXX. Joslenus, levita, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung