CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1690     View  [Back]
Charta qua wadiatores Aimonis, videlicet Anselmus presbyter et Amandus, dant monasterio Cluniacensi quasdam res ejusdem Aimonis in villis Rufiaco, Bugdono et Vallis.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato. Nos igitur vuadiatores Aymonis condam, Anselmus, presbiter, atque Amandus donamus quasdam res ipsius proprietatis pro remedio animę ejus, quę sunt sitę in pago Matisconense, in his villis: Rufiaco, Bugdono atque Vallis; et terminatur vinea que est in Rufiaco de duabus partibus terra Sancti Petri, de aliis duabus terra Evrardi; et campus qui est in Bugdono terminatur a mane terra Sancti Petri, a meridie Rotberti, a sero Sancti Vincentii, a certio Duranni. Donamus etiam illam partem quam habebat in pratis, secundum suam divisionem, et illam quam adquisivit de fratre suo, quę terminatur a cunctis partibus terra Sancti Petri. Infra istas terminationes, totum ab integro, pro anima ipsius Aymonis donamus; et faciant monachi Sancti Petri quicquid voluerint. Si quis autem hujus donationis cartam scindere voluerit, omnino non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libram componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Anselmi, presbiteri, atque Amandi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Bernardi. S. Arnaldi. S. Girbaldi. S. Adam. S. Anselmi. S. Arlei. S. Rothardi. S. Leotaldi. S. Leotbranni. S. Lanterii. S. Nectardi. Data per manum Teotmari, IIII nonas junii, anno XXX Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung