CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1691     View  [Back]
Charta qua Sievertus dat monasterio Cluniacensi, pro anima filii sui Malguini, duos campos in villa Colonicas.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, dono ego Seivertus aliquid ex rebus meis pro remedium anime filii mei Malguini, in locum sepulture: hoc est campum qui est situs in pago Matisconense, in villa vocabulo Colonicas, quantum inibi visus sum habere, vocaturque ad Curtum Campum; terminaciones autem habet ex tribus partibus terra Sancti Petri, de quarta terra Sanctę Marię Belmontensis. Et dono alium campum quem in Casale vocant: qui et ipse situs est in pago Matisconense, in villa Flatgiaco, et habet terminaciones a mane terra Arlei, a medio die terra Amelii atque Landrici, a sero terra Seiberti, a cercio terra Sancti Vincencii Cabilonensis; faciantque rectores supradicti loci de ipsis rebus ab hac die et deinceps quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donacionis cartam calumniam aliquam movere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed, coactus vi potestatis, auri libras III persolvat, et post hæc donacio ista stabilis firmaque permaneat, stipulacione subnixa. Actum Cluniacho publice. S. Seivert, qui hanc donacionem fecit firmarique rogavit. S. Landredane. S. Rotlendis. S. Landoldo. S. Rotlando, presbitero. S. Seibert. S. Josberto, presbitero. S. Alberto, presbitero. S. Vuiono. S. Achino. S. Gooldo. Mense junio data per manum Josleni, regnante rege Lothario anno XXX.
(Au dos:) Sigevert pro filio suo. - Malguini in villa Colonicas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung