CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1694     View  [Back]
Charta qua Sendelenus levita dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Verolias.
Dum in hujus ævi vivitur peregrinatione, summopere elaborandum est quod in perpetuum nobis expediat, dicente apostolo: «Dum tempus habemus, operemus bonum.» Quapropter ego Sendelenus, levita, reminiscens malorum meorum peccaminum atque reminiscens futurum Dei juditium, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus abba Maiolus, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconensi atque in villa Verolias: hoc est vineam unam quam mihi contulit avunculus meus Sendelenus atque uxor ejus Odila, eo quod de sacris fontibus me susceperunt; terminatur vero ipsa vinea a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate et terra consortorum, a sero terra Attonis, a certio terra Gentionis. Dono etiam et aliam vineam quę est inter me et fratrem meum, unam medietatem, quæ terminat a mane et a medio die via publica, a sero terra Jopponi, a certio de ipsa hereditate. Dono etiam et aliam vineam quę appellatur Rotunda, quę terminatur de tribus partibus via publica, a medio die terra Leterii. Itemque dono et aliam vineam in jam dicta villa quę fuit Wandalfredi, quę terminat a mane terra Sancti Petri et servorum ejus, a medio die similiter, a sero aqua volvente, a cercio terra Sancti Petri et Rotrudis. Hæc omnia denominata dono Deo et supradictis apostolis et ad prefatum locum, sicut jam dixi, pro remedio animæ meæ, ac patris mei et matris meæ, necnon etiam avunculi mei Sendeleni, atque Odilæ, uxoris ejus, omniumque parentum meorum ac fidelium, ea igitur ratione ut, quamdiu vixero, teneam et possideam, et in vestitura vineam illam que est inter me et fratrem meum, medietatem quæ mihi evenit in presenti concedo. Si quis autem hujus donationis cartam a me libentissime factam scindere vel calumpniare voluerit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum offensam incurrat, sitque pars ejus cum Dathan et Abiron quos vivos terra absorbuit, cum Juda etiam traditore Domini et cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis,» nisi ad emendationem venerit; et ne inpune transisse videatur, auri libras quinque persolvat, et inantea hęc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Sendeleni, levitæ, qui fieri et firmare rogavit. S. Gyrardi. S. Ademari. S. Malguini. S. Bernardi. Data mense julio, anno tricesimo Hlotharii regis. Warnerius, humilis levita, rogatus scripsit.
(Au dos:) Carta Sendeleni levitæ, in Verolias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung