Charta qua Gerbaldus et uxor ejus Christiana dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Buciaco.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, cui domnus Maiolus abbas preesse dinoscitur, qui etiam nuncupatur Cluniacus. Ego Gerbaldus et uxor mea
Christiana donamus Deo et predictis ejus apostolis et ad jam dictum locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris quę sunt in pago Matisconensi, in agro Ponziaco, in villa Buciaco, in loco qui dicitur Vallis, videlicet quicquid inibi habemus, campis scilicet, vineis, pratis, curtilis, vircariis, totum usque ad inquirendum; terminantur vero hę res a mane via publica, a medio die terra Heldeberti, a sero terra Gerbaldi, a cercio terra Duranni. Infra istas terminationes donamus, ut dictum est, has res pro remedio animarum nostrarum, sive patris ac matris meę, vel omnium parentum meorum, ea itaque ratione ut, quamdiu ego solus Gerbaldus advixero, teneam et possideam; et infra ipso termino, duas rascias de vinea in vestitura rectores Sancti Petri habeant. Si quis hanc donationem calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus, auri libras duas persolvat, carta vero ista firma ac stabilis omni tempore permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cabineas publice. S. Gerbaldi, qui fieri et firmare rogavit. Signum Isembardi et Constantini et Eldrici et Duranni et item Duranni [et Vendranni] et Constantii et Christianę et Martini. Data per manum Bernardi, regnante Lothario rege anno XXX. Bernardus, presbiter, dominico die, in mense julio, scripsit.