CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1701     View  [Back]
Charta qua Aynus, archidiaconus, levita sancti Vincentii, dat monasterio Cluniacensi vineas in diversis locis.
Mundi terminum appropinquante, ruinis crebescentibus (sic), jam certe signa manifestantur. Idcirco ego, in Dei nomine, Aynus, archidiaconus, levita Sancti Vicenti, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis;» et: «Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum,» dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacensis monasterii, ubi domnus Maiolus preesse abbas videtur, pro remedio animæ meæ et patris mei et genetricis meæ et omnium parentum meorum, ad mensas fratrum, post quoque meum discessum, aliquid de rebus meis, eo tenore ut non liceat cuiquam vendere aut donare aut scambiare, sed omni tempore in communione fratrum esse. Sunt autem ipse res sitę in pago Cabilonensi, in fine Jemulacense, ubi a Fusciaco vocatur: hoc sunt vineæ quod de Hebreis adquisivi, et est ipsa vinea quod Tedbaldus plantavit atque ædificavit, et alia vinea simul continente; et terminant de uno latus terra Sancti Petri, et de alio latus Bonafilia et ad heredes Huulberti, et de superiori fronte terra Sancti Petri, et de subteriore via publica. Alia quoque vinea terminat de uno latus terra Bonafilia, et de alio latus Aynoni et Jozeldis, de superiora vero fronte terra Sancti Petri, et de supteriore terra Hebreorum; alia vero vinea, quæ in Pradilis vocat, terminat de uno latus terra Sancti Petri, et de alio latus terra Sismundi et fratris sui, de supteriora fronte terra Aynoni et Jozeldis, et de superiore terra Sancti Petri et Aynoni et Jozeldis. Dono vobis etiam alias duas vineas quæ Ingelgarius presbiter mihi donavit filiolo suo, quæ sunt in ipso loco sitæ. Dono etiam ipse Ayno alia vinea quæ est in ipso loco sita, Crandis Camera, raxia una, et terminat de uno latus terra Sancti Petri, et de alio latus Sancti Petri et Emmo, de superiore fronte Emmo, et de subteriore Sismundi et fratris sui. Istas autem res suprascriptas ac nominatas dono, trado, atque transfundo, ut faciant ipsi rectores sine ullo contradictore quicquid facere voluerint. Si quis vero, aut ego, aut ullus de heredibus aut aliqua intromissa persona calumniare aut contradicere voluerit, iram omnipotentis Dei incurrat et sanctorum omnium; ipse autem, coactus, auri libras quinque componat, et hæc donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Aynonis, levita, qui donatione ista fieri et firmare rogavit. S. Rodulfi, episcopi. S. Gauzfredi, comitis. S. Adaleidis, comitissa. S. Otberti, archidiaconi. S. Frotgerii, decani. S. Heldradi, diaconi. S. Gondranni, sacerdotis. S. Aeymonis, sacerdotis. S. Beraldi. S. Alti, sacerdotis. Data per manum Randuini, die XVIII mensis octobris, regnante Hlothario rege anno XXX.
(Au dos:) Ayni in pago Cabilonense, in Fusciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung