CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1703     View  [Back]
Charta qua Heldinus levita dat monasterio Cluniacensi curtilum cum vinea in villa Vetus Canevas.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, in honore sanctorum apostolorum dicato, cui preesse videtur donnus Maiolus abba. Ego igitur, in Dei nomine, Heldinus, levita, recogitans venturum Dei judicium atque meorum enormitatem malorum, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Rufiacense, in villa Vetis Canivas: hoc est curtilum unum et vineam simul tenentem cum superposito, qui terminatur a tribus partibus via publica, a quarta parte terra Sancti Petri. Infra istas terminationes, totum ab integro dono pro remedio animę meę ac patris ac matris meę, et omnium parentum meorum, ea ratione ut quandiu vixero teneam, et post meum discessum ad Sanctum Petrum perveniat. Si quis autem hujus donationis cartam scindere temptaverit, vindicare non valeat quod repetit, sed coactus auri uncias III persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Eldini, levitę, qui fieri et firmare rogavit. S. Stephani. S. Bernardi. S. Gisleberti. S. item Bernardi. S. Constantii. S. Anscherii. S. Richardi. S. Duranni. Data per manum Aldonis, presbiteri, feria VI, mense octobri, anno XXX regis Lotharii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung