CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1705     View  [Back]
Charta qua Girbertus et uxor ejus Blismodis dant monasterio Cluniacensi mansum cum servo in villa Cros.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato Cluniensis monasterii, cui preest domnus Maiolus, venerandus abba. Ego igitur Girbertus et uxor mea Blismodis donamus Deo et supradictis apostolis, et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa que vocatur Cros, que nobis evenerunt de fideli nostro Lezilino: hoc est mansum cum vineis, pratis, terris, silvis, aquis, vircariis, quesitum et ad inquirendum, et servum, nomine Grimaldum cum uxore et infantibus eorum. Hanc donationem facimus pro animabus nostris et fidelis nostri Lezi[li]ni, omniumque parentum nostrorum, vel omnium fidelium christianorum; faciantque rectores jam dicti loci de his rebus a die presenti quicquid facere voluerint. Si quis autem hanc donationem scindere voluerit, iram Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum incurrat, nisi ad emendationem venerit; et cogente potestate, auri libras III persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Girberti et uxoris ejus [Blismodis], qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ramnaldi, Heldrici, Adalberti, presbiteri, item Ramnaldi, Heldeberti. Data mense octobri per manum Vuanerii, levite, anno XXX Hlotharii regis.
(Au dos:) Donatio Girberti in villa Cros.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung