CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1707     View  [Back]
Charta qua Bernardus et uxor ejus Arimberga dant monasterio Cluniacensi vineam in Rompono.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis fidelibus quod ego Bernardus et uxor mea, nomine Arimberga, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, vineam unam in Rompono sitam, in loco qui dicitur Rocha Rotunda: terminatur undique terra Sancti Petri; fuit enim de ipsa hereditate et comparavit eam memoratus vir de quodam homine, nomine David, qui conquisierat eam ex medio planto. S. Bernardi et uxoris ejus Arimbergę, qui donaverunt et hanc cartam fieri rogaverunt. S. Arnaldi, S. Vitalis, S. Brictionis, filiorum eorum. In pago Vuivarense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung