CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1708     View  [Back]
Charta qua Raculfus dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Roccas, Lescherias et Buscerias.
Sacrosanctæ æcclesie Sancti Petri Cluniensi, que est constructa in pago Matisconensi, ubi domnus Mayolus ad regendum habere videtur, et ceteri fratres. Igitur ego quidem, nomine Raculfus, cogitavi casum fragilitatis meæ, pro remedium anime patris vel matris meæ vel parentorum meorum, dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt sitæ in pago Matisconense, in villa Roccas, quicquid ibi visus fui habere; et dono in villa Lescherias quicquid ibi abeo; et dono in villa Buscerias quicquid visus sum abere, ad ipsam casam Dei, eo tenore ut, dummodo vivo, teneo et possideo; post meum discessum ad ipsa casa Dei perveniat, nullum contradicentem. Si quis contradixerit, auri uncias III componat, ea ratione quod si quis aliquis beneficiare voluerit, rectam reclamationem habeant parentes mei. Et dono ad ipsam casam Dei in vestituria dimidium modium ex vino, et inantea donatio ista firma stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Matiscono villa, publice fuit facta. S. Raculfi, qui donatione ista fierit et firmare rogavit. S. Ornado. S. Odo, levita. S. Ugo. S. Leuterio. S. Vuarulfo. S. Bernardo, levita. S. Ardragno. S. Teutbol. S. Ugo. S. Asterio. Data per manum Rodolfi, levita, die dominico, in mense febroario, annos XXX et I Lothario rege.
(Au dos:) Raculfus in Roccas, in Lescherias, in Buscerias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung