CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1709     View  [Back]
Charta qua Constantius et uxor ejus Teotberga vendunt monasterio Cluniacensi curtilum in villa Carsiniaco.
Sacrosanctę Dei ęcclesię in honore sanctę Marię constructę, de obędientia Cluniensis cenobii, ubi donnus Maiolus preesse videtur. Ego Constantius et uxor mea Teotbergia vendimus aliquid de rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Ciciacense, in villa Carsiniaco: hoc est curtilum cum supraposito et exitu et vinea simul tenente; et terminatur a mane terra Sanctę Marię, a meridie rivo currente, a sero de ipsa hereditate et terra Vuidonis, a cirtio via publica. Infra istas terminationes, quicquid ad ipsum curtilum aspicit vel aspicere videtur, in vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, omnia in omnibus, sicut mihi advenit legitime, vendimus monachis prefati loci, et accepimus precium solidos XXX et III; et faciant quicquid voluerint. Si quis autem venditionem istam calumpniare vel contradicere presu[m]pserit, auri libras XL componat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Constancius et uxor ejus Teotberga, qui vendiderunt et firmare rogaverunt. S. Samso. S. Giroldus. S. Wolferius. S. Wido. S. Hericus. Data per manum Rotdulfi, presbiteri, feria III, mense februario, regnante Lothario rege, anno XL.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung