Charta qua Samso et uxor ejus Radburgis vendunt monasterio Cluniacensi duo prata in villa Valceletas campumque dant in villa Birissiaco.
Sacrosancte Dei heclesie que est constructa in honore sanctæ Marie, obedientie Cluniacense æcclesie Sancti Petri, ubi domnus Mayolus abba preesse videtur et cum omnibus fratribus. Igitur ego, in Dei nomen, Samsoni et uxor sua Radburgis, et filio ejus Giroldus, venditores, vendimus aliquid de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Viriacense, in villa Valceletas vocat: hoc est pratus qui terminat a mane fontana viva, a medium die terra Sancti Mauricii, a siro de ipsa hereditate, a cercio terra Sancti Laurentii; abet in longo perticas XVI, in quisco fronte pertica I et pedes IIII
or. Infra istas terminaciones, nos vobis vendimus. Et in ipsa villa vendo vobis alio prato qui terminet a mane terra Sancti Laurentii, a medio die Sancti Stephani et terra Hacardi, a siro rio percurrente, a cercio terra Sancti Mauricii, et habet in longo perticas XIIII
or, et in quisco fronte perticas V et pedes IIII
or. Infra istas terminaciones, sicut terminatum est, nos vobis vendimus, in valente solidos IIII
or, et pro ista precia de mea jure in vestra potestate trado adque transfundo; et faciatis post istum diem quicquid facere volueris, donare aut vendere cui volueris, habeas potestatem ad faciendum quid vultis. Et dono vobis campo in villa Birissiaco, qui terminet a mane terra Sancti Vincentii, a medium die
terra Sancti Cyrici, a siro via publica, a cercio terra Sancti Laurenti. Infra isto terminio, sicut terminatum est, nos vobis donamus in helemosina causa, et pro remedium anime mee vel parentum nostrorum, ut non cadant in lacum mortis. Si quis venit, ullus homo, vel ulla hemissa persona, vel ullus de heres mei, qui ista venditione vel helemosyna ista contradixit, non valeat ei vindicare quod petit, sed inferat ei auri libras LX componat, et inantea venditione ista vel helemosyna firmas et stabila permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Samsoni et uxore sua Radburgis et filio ejus Giroldi, qui venditione vel helemosyna ista fierunt et firmare rogaverunt. S. Constabulo. S. Valfar. S. Raymberto. S. Costantio. S. Vuidoni. S. Rodulfi. S. Hoylart. Fidem fecerunt Rodulfus et Giroldus comtra Samsoni de istas res, si non potuit libris facere, libri componat. Data per manus Rodulfi, presbitero. Sislenus precepit ista carta per manu sua scribere; et datavi in die marcis, in mense febroario, annos LX regnante Lotherio rege.
(Au dos:) Venditio Samson in villa Valceletas.