CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1715     View  [Back]
Charta qua Lambertus ejusque uxor Falectrudis dant monasterio sancti Marcelli duos montes qui vocantur Alavenca et Media Luna, in comitatu Valentinensi.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, interim dum licet, dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur, summopere providendum est ut, si qua agere bona valemus, omni dilectione postposita, operari non pigritemus, facientes nostri eos debitores quos novimus veraciter et inpresentiarum corporum saluti consulere, et in futuro animarum judices esse non dubitamus. Quia enim post mortem nulli boni facere possumus, opere precium credimus antequam ad illud subtile et incomprehensibile ducamur examen, occulto judici satisfaciendo, negglegenter a nobis commissa manu pænitentiæ in istius ævi brevitate, qualitercumque possumus, tergere non desistamus. Igitur ego Lanbertus et uxor mea Falectrudis, propter scelerum nostrorum enormitatem considerantes, et, quod salubrius est, illam Domini nostri Jesu Christi dulcissimam vocem delectantes audire qua ait: «Venite, benedicti patris mei, possidete regnum quod vobis paratum est ab initio seculi;» et item dicit Scriptura: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis;» et iterum dicit: «Divitiæ viri redemptio anime ejus sunt;» quapropter ego Lanbertus et uxor mea Falectrudis donamus aliquit de res nostras proprias Domino Deo et Sancto Marcello et monachis istis: hoc est Odoino atque Duranno, et ad illos qui ad locum Beati Marcelli venerint, et ibi in unum communiter habitaverint. Illis donamus pro remedio animarum nostrarum, et pro filiis nostris Ademaro atque Lanberto, et pro omnibus parentibus nostris, vivis atque defunctis, et ut ecclesia Beati Marcelli reedificetur monasteriumque ibi faciatur nullique loci ipsa ecclesia, nec ipse locus subjectus sit nisi ad Sanctum Petrum, principem apostolorum, omnique tempore ad Romam monachi ibidem pariter habitantes, ad quintum annum, V solidos in censum reddant; abbatem enim in locum Beati Marcelli, quæ dicitur Fellinis, non habeat qui regulam Sancti Benedicti non teneat, et secundum eam non vivat, nullique monachi ibi habitent, qui fraternam et communem vitam bene non custodierint. Si enim aliquis homo aut aliqua persona propter aurum, vel propter argentum, aut propter aliquam facultatem, abbatem in locum Beati Marcelli mittere voluerit, omnes sancti sint ei contrarii, et beatus Benedictus cum grege monachorum suorum sit ei in inproperium ante Deum, si fecerit; non enim ego Lanbertus et uxor mea, indigni peccatores, non pro auro, non pro argento, sed pro orationibus ipsorum et aliorum monachorum, Deo juvante, pro hanc donatione expetimus, quatinus pius Deus innumerabilibus nostris propiciari dignetur offensis, picei quoque flammas evadere valeamus baratri, et regna cælestia, Christo propitio, adipisci. Sunt ergo ipse res sitæ in comitatu Valentinense: hoc est mons quæ appellatur Alavenca, et mons que vocatur Media Luna, id est vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, casis, casualibus, domibus, edificiis, cum omni supraposito mobili et inmobili, exitibus et regressibus, cultis et incultis, quesita, etiam si qua sunt requirenda, ad ipsam elemosinam pertinentiam vel aspicientiam, sicut a me presenti tempore regitur et possidetur, vel in posterum inpetrare speratur, cum omni integritate Domino Deo, ut sepe jam diximus, et beato Marcello donamus, donatumque in perpetuum esse volumus in alimonia et stipendio monachorum et susceptione hospitum et peregrinorum et orfanorum, in jam dicto loco sub regula jam dicti patris nostri Benedicti servientium, pro remedio animæ meæ, necnon et pro remedio patris mei Guntardi et pro matre mea Ermengarda, et pro anima uxoris meę Falectrudis, et pro filiis meis Ademaro atque Lanberto, pro sospitate etiam amicorum nostrorum, clericorum seu laicorum, insuper pro salute omnium Christi fidelium, vivorum seu defunctorum, ut ipsi omnes sint in adjutorium nobis in diem judicii ante Deum. Habet autem ipsa hereditas terminationes tales: de duobus latus rivum quæ appellatur Merdanzonum, cum ipsa Gironna et aquam quę dicitur Rubionum, simul in unum tenentes; de tercio latus rivum currentem et murum antiqum ubi dicitur Avalriatis; de quarto latus via publica usque in foveam et usque in jam supranominatum rivum Merdanzonum. Si quis, quod futurum esse minime credimus, aut nos ipsi, (quod absit!) aut aliquis consanguinitate nobis conjunctus, vel nepos, seu etiam ulla intromissa persona, istius donationis spontaneę a nobis factę, contra jus divinum invasor aut contradictor extiterit, et res Deo dicatas Sanctique Marcelli delegatas in suos usus transferre conatus fuerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, cui res temerario ausu presumpserit, vinculo etiam anathematis innodetur, et nisi resipuerit, cum Juda, Christi proditore, perpetuus dampnandus consocietur, parsque ei fiat cum Dathan et Abiron, quos terra vivos obsorbuit, et cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis;» omne quoque tempus sub maledictione transeat; sit enim maledictus in civitate, maledictus in agro, maledictus in domo, maledictus in via, maledictus in qualicumque loco habitaverit; maledictę sint reliquię ejus; maledictus sit fructus ventris ejus et fructus terræ ejus; maledictus erit ingrediens, et maledictus egrediens; mittat Dominus famem et esuriem in opere manuum suarum quæ faciet, donec conterat eum, et perdat velociter propter temeritatem qua contra Deum se erexerit, res ei dicatas invadendo; percuciat eum Dominus ulcere pessimo, scabie et prurigine a planta pedis usque ad verticem, omni tempore calumniam sustinens; et opprimatur violentia, nec sit qui eum liberet; omnes quoque ei complices et qui ei in hac factione assensum prebuerint in ejus dampnatione consocientur, et omnes maledictiones quæ in Scripturis Sanctis continentur descendant super capita eorum et dispereant in æternum. Amen. Amen. Fiat, fiat, nisi ad emendationem venerit. Ego denique Lambertus et uxor mea Falectrudis invocamus sanctam Dei genitricem Mariam et XIIcim apostolos Domini nostri Jesu Christi: Petrum, Paulum, Andream, Jacobum, Johannem, Thomam, Jacobum, Philipum, Bartholomeum, Matheum, Simonem, Tadeum, in ausilium et confirmationem hujus carte donationis, ut si quis presumtor eam aliquando violare presumpserit, ipsi sancti apostoli atque omnes sancti sint illi contrarii in hora mortis ejus et ante tribunal judicis, nisi emendaverit. Signum domni Lanberti et uxori sue Falectrudis, qui cartam istam helemosinariam scribere et firmare rogaverunt, manus illorum firma. S. Ademari, filii domni Lanberti. S. ... S. Rainaldi. S. Hugoni, fratris ejus. S. Andree, presbiteri. S. Ricardi, ministri ejus. S. Ricardi, filii domni Lanberti. S. Hugoni, filii Rainaldi. S. Petronille. S. Bosoni. S. Ismidoni. S. Saramanni. S. Pontioni, filii Vuarnerii. S. Hugoni, nepoti Gibuini. S. Lanberti, filii Matfredi. S. Bernardi. S. Johanni, fratris ejus. S. Poncioni, filii Riperti. S. Riperti, fratris ejus. S. Lamberti, filii Raimberti. S. Helysiardi. S. Gontardi. S. Armanni. S. Gondranni, clerici. S. Astremundi, filii Vuigulfi. Data per manu Duranni, indigni monachi, V kalendas julii, in die sabbati, anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi DCCCCLXXXV, indictione XIII, regnante Chuhonrado rege in Gallia.
(Au dos:) Carta Lanberti, commitis, de abbatia Sancti Marcelli in commitatu Valentinense, acta regnante Chuhunrado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung