CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1717     View  [Back]
Charta qua Girbertus et uxor ejus Blismodis dant monasterio Cluniacensi res suas servosque suos in villis Fargias et Tisiaco.
Dum in hujus vitę vivitur laboriosa et diuturna peregrinatione, summa cum devotione laborandum est quod in perpetuum nobis ad salutem proveniat. Unde ego Girbertus atque Blismodis, uxor mea, recognoscentes atque metuentes venturum Dei judicium, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconensi, atque in his villis positę, in Fargias scilicet et in Tisiaco: hoc est terram illam quam mihi contulit consanguineus meus Wido, unam medietatem Sancto Petro et aliam mihi. Hanc ergo medietatem cum omni integritate dono ad jam dictum locum cum omnibus appenditiis, terris scilicet, campis, vineis, pratis, silvis, vircariis, aquis, farinariis, pascuis, exitibus et regressibus, cultum et incultum, quęsitum et inquirendum, et illam partem quam habeo in quarta parte capella Sancti Victoris simili modo dono atque concedo; servos etiam utriusque sexus, cum liberis suis, trado ad ipsum locum in perpetuum servituros. Hanc igitur donationem facio pro remedio animę meę atque Widonis, qui michi hęc delegavit, necnon etiam omnium parentum meorum, seu omnium fidelium christianorum, et hoc ea ratione facio, ut quamdiu ego solus advixero teneam et possideam, et singulis annis, in vestitura, IIII sextarios vini persolvam; post meum vero decessum, hę res denominatę ad Sanctum Petrum perveniant. Si quis autem hujus donationis cartam a me libentissime factam scindere voluerit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat, nisi ad emendationem venerit, et ne inmunis transsisse videtur, cogente judicaria potestate, auri libras IIII persolvat, donatio vero ista firma et stabilis omni tempore permaneat. Actum Cluniaco cenobio publice. S. Girberti, qui istam cartam fecit et firmare precepit. S. Blismodis, quę consensit. S. Duranni et Rannaldi et Noerii et Adraldi et Gotefredi et Leotaldi. Data mense octobrio, anno XXXII Lotharii regis. Rothardus, ad vicem cancellarii, recognovit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung