CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1718     View  [Back]
Charta qua Vulricus et uxor ejus Aremburgis dant monasterio Cluniacensi colonias tres cum servis in villis Soliniaco et Curtis.
Omnis homo quamdiu in salo presentis vitæ agonizat, summa vi atque ingenio elaborare debet ut ex reditibus suis æterna premia mercetur, juxta precursoris enim vocem: «Jam securis ad radicem arboris posita est; omnis, inquiens, arbor non fatiens fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur.» Quapropter noverint tam presentes quam futuri, quod ego Vulricus et uxor mea Aremburgis, recogitantes scelerum nostrorum enormitatem, donamus Deo et sanctis apostolis [ejus] Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus abba, aliquid de rebus nostris quæ sunt site in comitatu Lugdunensi, atque in his villis: in Soliniaco et in Curtis. In primis in Soliniaco donamus colonias duas cum omnibus pertinentiis suis; in Curtis etiam villa donamus colonicam unam similiter in dominicatu, cum omnibus appenditiis suis, campis scilicet, pratis, terris, arboribus pomiferis, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum. Adicimus etiam super hæc, ut omni tempore a die presenti XL porcos libere per silvas nostras in circuitu sinant currere, sine ulla mercede data et accepta nihilque ab eis exigatur. Dono etiam servos in supradictis coloniis manentibus, cum uxoribus eorum et filiis, ævo æterno. Hanc donationem facio pro anima mea et patris mei Teudberti, ac matris meæ Raimodis, ac animabus Evrardi et Adalardi, seu omnium parentorum meorum, ut omnibus nobis in commune proficiat. Si quis autem, quod futurum esse minime credimus, nos ipsi, aut ullus ex heredibus nostris, vel etiam aliqua intromissa persona, contra hanc donationem aliquid litem inferre voluerit, primitus iram Dei omnipotentis sanctorumque omnium offendam incurrat, et nisi cito ad emendationem venerit, cum Juda, traditore Domini, et cum diabolo in infernum tradatur, et nomen ejus de libro vitæ deleatur, cogente vero judiciaria potestate, auri libras octo exolvat, et inantea semper firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Hactum Soliniaco villa publicæ. S. Vulrici et uxoris suæ Aremburgis, qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. S. Aynoni. S. Hugoni. S. Ingelardi. S. Gisleberti. S. Vuido. S. Romano. S. Vuarnerii. S. Rodberti. Obsecro autem per terribile Dei nomen, sub invocatione sanctæ Trinitatis, ut nullus homo, neque abbas, neque monachus abeat licentiam as res aut scamiare aut in beneficium dare cuiquam homini, sed omni tempore, in patrimonio fratrum Cluniacensium permaneant; quod si quis presumpserit, hæc donatio ad propinquos meos revertatur. Aldebaldus, levita, ad vicem cancellarii scripsit, regnante Cohunrado anno XLVIIII.
(Au dos:) Carta Vulrici de coloniis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung