CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1721     View  [Back]
Charta qua Adalgerius dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Noglas, Calmiriaco et Curciaco.
Dominus ac redemptor humani generis previdens omnimodo salutem fidelium suorum, per suam veridicam vocem proclamare dignatus est, dicens: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Hanc igitur piissimam Domini ammonitionem ego Adalgerius desiderans libenti animo adimplere, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro videlicet et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus pater, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Noglas: hoc est vineam que est ad medium plantum, quam facit Constantius, eo tenore ut quamdiu advixero teneam; ut autem mortuus fuero, in locum sepulture ipse locus percipiat, et si in alia regione finis mihi evenerit, nullomodo pro hac re prefatus locus vineam perdat. Dono etiam et in ipsa villa curtilum unum cum vinea et terras omnes quas in ipsa villa habeo, pratos etiam qui sunt in villa Calmiriaco, et omnem terram, partemque etiam illam quam habeo in silva, et quam adquirere potuero. Dono namque iterum in villa Curciaco, mansum unum indominicatum cum omnibus appenditiis, suisque pertinentiis et servis suprapositis: Teutardo cum uxore et infantibus suis; Otelmum cum uxore et infantibus suis. Has ergo res denominatas, excepto illam vineam quam in sepultura concessi, ea ratione trado ad prefatum locum, ut si aliquis heres ex me exierit legali conjugio procreatus, ad ipsum perveniant, et si mortuus fuero absque legitimis liberis, omnis hec hereditas ad sanctum Petrum et Paulum et ad locum Cluniacum, pro anime meæ remedio, ac patris matrisque fratrum meorum perveniat. Si quis autem contra hujus donationis cartam aliquam calumniam seu litem inferre presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum apostolorum; cum Juda etiam et Datan et Abiron, cum diabolo itaque in baratro inferni se noverit sociandum, nisi ad emendationem venerit, et ne immunis transisse videatur, auri libras IIII persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat. Actum Cluniaco monasterio publice. S. Adalgerii, qui fieri et firmare rogavit. S. Maioli. S. Amblardi. S. Bernardi. S. Rodberti. S. Aldebaldi. S. Gauzeranni. S. Tedgrini. Data mense aprili, anno primo regnante Hluduvico rege. Rothardus ad vicem cancellarii scripsit.
(Au dos:) Carta Adalgerii quam fecit Sancto Petro, in villa Noglas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung