CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1723     View  [Back]
Notitia werpitionis quarumdam rerum inter Graonam et Fossatum Radgunt monasterio Cluniacensi a Gerberto et fratre ejus Ramnaldo factæ.
Noticia vuerpitionis apud Cluniacum, mense augusto acta, ante presentiam domni Viviani, venerabilis ejusdem loci prepositi, atque aliorum fratrum: hoc sunt Leudbaldi, Torinci, Hugonis, Girardi, Achedei, Teodorici. Proclamaverunt se monachi, adsistentibus nobilibus viris quamplurimis, de quodam vasso, nomine Gerberto, qui res eorum sibi injuste vindicabat, atque ejus fratre Ramnaldo. Ipse autem Gerbertus, recognoscens delictum suum, et quod nullam justam querelam haberet, omnia verpivit contra monachos; quecumque interpellabat monachos, inter Graonam et Fossatum Radgunt, omnia reddidit, atque ut gratiam Sancti Petri recipere mereretur, et omnium fratrum amorem erga se habere, sicut jam habuerat, de gutta Valusseria usque Jambone Arlui, usque prato Umberto, usque molendino Faia, silva Barosco, atque quantum appendit ibi, usque ad rivum Salnald, quantum Clemens ad opus Sancti Petri probavit, omnia ista reddidit Sancto Petro. S. Girbert. S. Rannaldi. S. Arleri. S. Durant. S. item Durant. S. Adalbert. S. Rannulfi. S. Deodati. S. Soffredi. Data per manum Aldebaldi, regnante Ludovico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung