CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1724     View  [Back]
Charta qua David dat monasterio Cluniacensi mansum cum pertinentiis in villa Seia.
Veridica Salvatoris voce monemur qua cunctis fidelibus precipitur ut ex reditibus suis æterna premia mercentur: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego David, sacerdos, dono Deo ac sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis que sunt site in comitatu Maticensi, in villa Seia: hoc est mansum in dominicatu cum omnibus appendiciis suis, cum curtilo etiam et vinea simul tenente, quicquid ad jam dictum mansum seu curtilum aspicit vel aspicere videtur: hoc sunt campis, vineis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum; faciantque post hunc diem in omnibus quicquid agere voluerint: terminatur autem idem mansus ac curtilus a mane terra Sancti Vincentii et Ansegisi, a medio die [via publica, a sero] terra Sancti Petri et Malguini, a certio terra Sancti Vincentii. Si quis autem, quod futurum minime credo, aut ego ipse, aut ullus de heredibus meis, seu aliqua intromissa persona, contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit, nisi quam cito resipuerit, a consortio sanctæ ecclesiæ extraneus sit, [et sit] pars ejus cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis;» cogente vero judiciaria potestate, auri libras quatuor exsolvat, et inantea firma ac stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. David, qui fieri et firmare rogavit. S. Eusebie. S. Livonis. S. Aalbaldi. S. Adalranni. S. Martini. S. Bernardi. S. Mainardi. Data per manum Aldebaldi, levite, regnante Ludovico, anno primo regni ejus.
(Au dos:) Carta David, presbiteri, in Seia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung