CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1725     View  [Back]
Charta qua Hugo dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Marchesot.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei ac sanctorum apostolorum ejus dicato Cluniensi cenobio. Ego, in Dei nomine, Hugo, pro remedio anime mee ac omnium parentum meorum, dono ad jam dictum locum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Marchesot, mansum unum cum vinea et campo ac prato ac fontana simul tenente; terminat autem de uno latus terra Sancti Petri, de alio latus terra Ornadi, de duobus frontibus de ipsa hereditate. [In ipsa villa dono unum campum qui dicitur lingua vulgari Insidie locus vel Agait, qui terminat de uno latus terra Sancti Petri, de alio latus de ipsa hereditate.] Hæc autem omnia dono ad jam dictum locum, eo tenore ut quamdiu vixero teneam et possideam; in vestitura vero, omnibus annis, sextarium unum de vino persolvam, post meum vero discessum ad jam dictum locum perveniat, sine ullo contradicente. Si quis autem contradictor extiterit, auri libras XXti persolvat, ac maledictioni omni in perpetuum subdatur, [nisi emendaverit.] Hactum Cluniaco publice. S. Hugonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Hildini. S. Stephani. S. Maimbodi. S. Rothardi. S. Ingelberti. S. Stephani. Data per manum Aldebaldi, regnante Ludovico anno primo.
(Au dos:) Marchesot.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung