CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1726     View  [Back]
Charta qua Arsindis et filii ejus Witbertus et Ansedeus dant monasterio Cluniacensi tres campos in villa Sarciaco.
Ego, in Dei nomine, Arsindis, et filii mei Vuitbertus et Ansedeus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, pro anima senioris mei Fulcaldi, aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in villa Sarciaco: hoc est campi tres; unus terminat a mane Adalredani, a medio die terra Atoni, a sero terra Sancti Johannis, a cercio terra Aiani. In ipsa villa, juxta hunc campum, dono duas petiolas de campo, faciantque rectores supradicti loci, post hunc diem, quicquid facere voluerint. Si quis autem contradictor extiterit, LX solidos exolvat. S. Arsindis ac filiorum ejus Vuitberti atque Ansidei, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Tetbodi. S. Rodulfi. S. Godaldi. S. Cristiani. S. Vuandalfredi. Regnante Ludovico.
(Au dos:) Alsindis (alias Arsendis), in Sarciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung