CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1727     View  [Back]
Charta qua Warnerius et uxor ejus Scriptelana dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Solustriaco et in aliis locis.
Sacrosancta Dei ecclesia que est in onore beati Petri et Pauli apostolis Cluniensis, quem domnus Mayolus abba at regendum abere videtur. Igitur ego, in Dei nomen, Vuarnerii cum uxore sua Scriptelane, pro amore et bone voluntate, vel pro remedium animas nostras, donamus vobis at ipsa casa Dei de res nostras que sunt in pago Matiscense, in agro Fusciacense, in villa Sulustriaco: oc est plantata; terminat a mano via publica, a medio die Sancti Petri, a sero Tetbaldo, a cercio Sancti Petri et Sancti Laurenti. Infra isto terminio, vobis donamus ad integrum, a die presente faciatis quid vultis; et donamus vobis in alio loco campo a Redunda vocat: terminat a mano et a cercio Sancti Petri, a medio die reo currente, a sero Sancti Laurenti. Infra isto terminio, quod ibi abeamus vobis donamus; et in alio loco, super Craona vocat, oc est campus: terminat a mano prato communalo, a medio die Sancti Petri, a sero Craona volvent, a cercio Atalgerio. Infra isto terminio, tale rada que nobis abeamus vobis donamus; et donamus vobis bosco a Castaneo vocat: terminat a mano campis communalis, a medio die et a sero Sancti Petri, a cercio via publica. Infra isto terminio, tale rada que nobis abeamus, vobis donamus: quamdiu Vuarnerius vivit, usum et fructum, post suum discessum at ipsa casa Dei pervenit; faciant rectores quod voluerint. Si quis donacionem istam contradixerit, auri liberas IIII componat, firma stabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. Ego Vuarnerius [et] uxor sua Scriptelane, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Josmaro. S. Aldegundis. S. Leotaldo. S. Atraldo. S. Drogoni. Data per manu Bernardi, sacerdoti, scripsit, datavit die veneris, mense febroario, anno primo regnante Luduvico rege.
(Au dos:) Arnerii (sic) in villa Solustriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung