CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1735     View  [Back]
Charta qua Landricus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Besorniaco.
Sacrosancto exorabile Petro et Paulo Cluniensi monasterio, cui donnus Maiolus venerandus abbas (preest). Igitur ego Landricus dono ad ipso locum Cluniacum aliquit ex rebus meis in comitatu Matisconensi, in agro Maciacense, in villa Besorniaco resident. In primis curtilo qui termined de tres partes vias pullicas, de quarte parte Bernaldi. Infra isto terminio, parcionem meam et alias res meas que in ipsa villa abeo et ad ipso curtilo aspiciunt: hoc est vinea et campis et pratis, omnia et ex omnia res meas perinquisitas, quesitum et ad inquirendum, ut ipsi mihi recipiant, et in locum sepulture mee, ut faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint; firma permaneat, istibulacione subnixa. Actum Besorniaco fuit facta. S. Landrici, qui fierit et firmare rogavit. S. Ervis. S. Adalacxi. S. Adalgis. S. Alberici. S. Acgladi. S. Johan. S. Arembert. S. Folcranni. S. Wilelmi. S. Evardi, filio suo, qui consensit. Data per manu Girbaldi presbiteri, sub die lunis, mense decembri, anno primo regnante Ugono regi.
(Au dos:) Donatio, Landricus, Besorniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung