CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1743     View  [Back]
Charta qua Rodsennis et filius ejus Armarus dant monasterio Cluniacensi res suas in fine Candonensi.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, Cluniensi cenobio. Ego, in Dei nomine, Rodsennis et filius meus Armarus donamus ad jam dictum aliquid locum de rebus nostris que sunt site in comitatu Augustudunense, in villa que dicitur in fine Candonensi, quantum in ipsas villas habemus et donare possumus, totum donamus Deo et jam dictis apostolis ejus: hoc sunt curtilis, vineis, campis, silvis, pratis, pascuis, vircariis, arboribus pomiferis, aquis, aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum, et quantum ad jam dictas villas aspicit; faciantque rectores jam dicti loci in omnibus quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumpniam tentare voluerit, vindicare omnino non valeat quod repetit, sed, coactus judiciaria potestate, auri libras IIIIor exolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Masiliaco publice. S. Rodsennis et filii sui Armari, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rodberti. S. Adalranni. S. Josbertus. S. Adalard. S. Helbertus. S. Gunterus. Data per manum Aldebaldi, regnante Hugone anno primo.
(Au dos:) Rodnensis [et] Armarus in fine Candonensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung