CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1745     View  [Back]
Charta qua Girbertus dat monasterio Cluniacensi campum in cultura Maliaco.
Notum sit omnibus quod ego Girbertus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconense, quas jure legitimo adquisivi, et in agro Gabilonense, in cultura Maliaco, hoc est campum unum terminatum a mane terra Girberti, a meridie et a sero terra Sancti Petri, a cirtio Sancti Stephani; et faciant rectores prefati loci quicquid voluerint, nullo contradicente. Qui autem contradixerit, iram incurrat omnipotentis Dei, et cui litem intulerit auri libram unam componat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Girberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Clementis. S. Adam. S. Giraldi. S. Johannis. S. Adalberti. S. Idgerii. Data per manum Leutbaldi, regnante Hugone rege anno I.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung