CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1746     View  [Back]
Charta qua Bernierius dat monasterio Cluniacensi curtilum in villa Tisiaco.
Ego, in Dei nomine, Bernierius dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum unum curtilum, pro remedio animę mee, situm in pago Matisconense, in villa Tisiaco; et terminatur a mane via publica, a meridie terra Gausfredi, a cirtio rivo currente, a cirtio terra Sancti Petri; eo tamen tenore, [ut quamdiu] vixerimus ego et filius meus Dominicus Ansoara teneamus; post nostrum vero discessum, ad locum jam dictum perveniat. Qui autem calumpniare pręsumpserit, iram Dei incurrat, sed coactus auri libras II componat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Bernerii, qui donavit et firmare rogavit. S. Cristoboli. S. Dominici. S. Vulferanni. S. Martini. Data per manum Teutbaldi, regnante Hugone regis anno prima.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung