CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1747     View  [Back]
Charta qua Flotbertus et uxor ejus Odila dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Buxida.
Sacrosancto ac venerabili cenobio in honore Dei ac sanctorum apostolorum Petri et Pauli constructo, nuncupato Cluniaco, ubi donnus Maiolus, abbas honorabilis, preesse videtur. Ego Flotbertus, cum uxore mea, nomine Odila, pro redemptione animarum nostrarum, quatinus pius Dominus in judicio suo nobis appareat serenus, de rebus quas ipse nobis contulit, ad prefatum locum donamus. Ipse vero res site sunt in Matisconensi pago, in agro scilicet Lorniacense, atque in villa Buxida. In primis donamus curtilum, qui terminat a mane terra Sichelmi, a medio die Sancti Petri, heredibusque meis, a sero Sancti Stephani et Argadi, a cercio terra Hebreorum. Dono etiam vineam in eodem loco, quę terminat de tribus partibus terra Walcaudi atque heredibus suis, a mane vero via publica. Ibidem donamus campum, a mane semitam vicinabilem terminatum, a medio die terra Hebreorum, a sero de ipsa hereditate, a cercio Walcaudi et heredibus suis. Infra istos terminos, quicquid habere videor ad prefatum locum trado. In tali tenore tamen hoc facio, ut quamdiu vixerimus ambo, fructuarium usum exinde recipiamus; at vero, ut unus ex nobis a presenti luce subtractus fuerit, ipsius medietatem statim recipiant seniores jam fati cenobii. Postquam autem decesserimus ambo, absque ulla retentatione omnia habeant omnino. S. Flotberti et Odilę, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Odoni, abbatis, et Leotarii et Humberti et Berardi et Hugonis et Rotberti et Huldrici et Duranni et Probati et Deodati et Liviniaci et Constantioni. Data per manum Landrici, regnante Hugone rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung