CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1751     View  [Back]
Charta qua Arnaldus et uxor ejus Odila dant monasterio Cluniacensi curtilum indominicatum in villa Trescurtis.
Dominus ac Salvator noster Jesus Christus prescius fragilitatis humanæ, per evangelium suum nos ammonet, dicens: «Thesaurizate vobis thesauros in cœlo, ubi neque erugo, neque tinea demolitur.» Quapropter ego Arnaldus et uxor mea Odila donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Augustodunensi, in villa que vocatur Trescurtis, hoc est curtilum indominicatum, ubi Robertus residet, et quantum ad ipsum curtilum pertinet: hoc sunt campis, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum transfundo ad predictum locum, eo tenore, quamdiu nos duo vixerimus, usum et fructum ex his rebus consequamur, atque per singulos annos in vestitura quatuor sextarios ex vino persolvamus; post nostrum vero discessum, ad jam dictum locum perveniant. Hec omnia denominata donamus Deo et sanctis apostolis ejus pro remedio animarum nostrarum et omnium fidelium christianorum. Si quis vero, aut nos, aut ullus de heredibus nostris, vel aliqua intromissa persona, contra hanc donationem aliquam calumniam inferre temptaverit, non valeat vindicare quod repetit, insuper coactus judiciaria potestate, auri libras III persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Hactum Cluniaco publicæ. S. Arnaldi et uxoris sue Odile, ac filii eorum Arlabaldi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Landrici et Hugonis. Et dono tibi in servioio Sancte Petre Vendram cum infantibus suis. Eldeboldus escritsit, datavit in die jovis, in mense aprelio, tenpore {corr: tempore} Ugoni regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung