CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1754     View  [Back]
Charta qua Teduinus sacerdos dat monasterio Cluniacensi vineam indominicatam et pratum in villa Curciaco.
Sacrosancto et exorabili loco in onore Dei omnipotentis dicato, Cluniensi cœnobio. Ego, in Dei nomine, Teduinus sacerdos dono Deo et sanctis apostolis ejus aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Curciaco, hoc est vineam unam in dominicatu; terminat a mane terra Berardi, a medio die terra Nadal et Helbert, a cercio terra Aalbald et Girbald, a sero terra Sancti Petri. Dono etiam in ipsa villa pratum cum campo simul tenente, qui terminat a mane et a cercio terra Sancti Petri, a medio die et a sero terra Berardi. Hæc omnia dono ad jam dictum locum, pro remedio animæ meæ et omnium fidelium christianorum; faciantque rectores jam dicti loci quidquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libras II exolvat; et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Hactum Cluniaco publicæ. S. Teduini, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernardi. S. David. S. Nadal. S. Vulgis. S. Leudbald. S. Rainerii. Data per manum Aldebaldi, regnante Hugone.
(Au dos:) Teduini in Curciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung