CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1755     View  [Back]
Charta qua Wichardus dat monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ patris sui Otgerii, quasdam res in villa Masiriaco.
Ego, in Dei nomine, Wichardus, pro remedio animę meę ac patris mei Otgerii, dono ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matiscensi, in villa Misiriaco, hoc est curtile unum terminatum de duabus partibus de ipsa hereditate, de alio latere via publica. Dono etiam juxta ipsum curtile unum pratum, quod vocatur Dogel, talem partem qualem ipse habebat. Dono etiam in ipsa villa aliud pratum quod vocatur ad Plancas, et terminatur a mane de ipsa hereditate, de una fronte via publica, de alia aqua currente. Hęc omnia dono ad jam dictum locum, pro remedio animę meę ac patris ac matris meę, et omnium parentum meorum; faciantque rectores ipsius loci a die presenti quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, non valeat vindicare, sed coactus auri libras II persolvat, et inantea firma permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Wichardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Stephani. S. Hildini. S. Ildigerii. S. Aldoardi. Actum Cluniaco publice, regnante Hugone rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung