CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1761     View  [Back]
Charta qua Gauzerannus dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Quintano.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, Cluniensi cenobio. Ego igitur Gauserannus dono ad jam dictum locum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Maticensi, in villa Quintano cognomine: hoc est mansum indominicatum unum cum omnibus apendiciis suis, ubi Rainfredus residet. Hanc autem donationem primitus facio pro anima mea et patris mei, ac matris meę, atque omnium parentum meorum, et omnium christianorum fidelium, ut nobis omnibus in commune proficiant. Faciantque rectores jam dicti loci a die presenti in omnibus quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem a me libentissime factam aliquam litem inferre temptaverit, si ullus de heredibus meis, seu aliqua intromissa persona calumpniare aut scindere voluerit, vindicare non valeat quod repetit, sed insuper, coactus vi judicaria, auri libras IIII persolvat; et inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. Dono etiam unum servum, Rainbertum nomine, in servitio fratrum omni tempore. S. Gauseranni, qui donum fecit et firmari rogavit. S. Agię, uxoris ejus. S. Maioli. S. Bernardi. S. Vuarulfi. S. Arlei. S. Stephani. S. Humberti. S. Girmundi. S. Girberti. S. Rainaldi. Data per manum Aldebaldi, regnante Hugone rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung