Charta qua Wandalmodis, consentiente filio suo Wichardo, dat monasterio Cluniacensi, pro anima filii sui Leotaldi, res suas indominicatas in villis Trescurtis, Vualiaco et Montesereno.
In nomine incarnati Verbi. Ego Vuandalmodis et filius meus Vui
chardus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Augu[sto]dunense, pro anima Leotaldi, filii mei: hoc est mansum unum in dominicatu in villa Trescurtis, et quantum ad ipsum aspicit mansum vel aspicere videtur: hoc sunt campi, vineę, prata, silvę, exitibus et regressibus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum. Dono etiam in villa Vualiaco coloniam unam in dominicatu, et quicquid ad ipsam coloniam aspicit. In villa etiam que dicitur Mons Serenus dono coloniam unam in dominicatu, cum servo, nomine Joselmo et cum uxore sua et filiis. Hec omnia donamus Deo et sanctis apostolis ejus ad locum Cluniensem pro animabus nostris et anima Leotaldi, ut Deus omnipotens dimittat ei omnia peccata sua, et donet ei requiem sempiternam; et dehinc rectores supradicti cenobii de jam nominatis rebus faciant in omnibus quicquid voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre voluerit, nisi resipuerit et ad emendationem venerit, omni maledictioni subjaceat, et condempnatus imperpetuum maneat; hec autem donatio inconvulsa perduret et firma omni tempore. Sign. Vuandalmodis, et filii sui Vuichardi, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Vuigonis, Lamberti, Girardi, Bernardi, Josberti, Aimini, Annoni, Humberti, Ermenardi, Roberti, Ermenrici. Actum villa Trescurtis publice. Aldebaldus levita scripsit. Regnante Hugone rege.