CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1768     View  [Back]
Charta qua Silvius vendit monasterio Cluniacensi campum in villa Missiaco.
Igitur, in Dei nomine, sciant omnes quod ego Silvius vendo monachis Cluniacensibus campum unum qui est situs in pago Matisconensi, in villa Missiaco, et habet in longum perticas X et dimidiam, et in lato VIII, atque sic terminatur: a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero aqua currente; et accipio solidos duos et dimidium ab eisdem monachis. Actum Besorniaco publice. S. Silvii, qui fieri et firmare rogavit. S. Tedonis, Heldrici, Rannaldi, Ansierii, Rothardi, Aldrici, Raynarii. Data mense martio, regnante Hugone rege. Evrardus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung