CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1774     View  [Back]
Charta qua Humbertus et uxor ejus Emeldis, consentientibus filiis suis, dant monasterio Cluniacensi mansum indominicatum in villa Morgono.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Cognoscant omnes Christi militię subditi, quod ego Humbertus et uxor mea Emeldis, recognoscentes enormitatem nostrorum peccaminum, donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et loco Cluniaco quandam terram sitam in pago Matisconensi, in villa quam vocant Morgonum: hoc est mansum indominicatum cum omnibus quę ad ipsum mansum aspiciunt, campis, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, quęsitum et ad inquirendum, totum ad integrum. Quicquid in ipsa villa Girbertus tenuit vel possedit, omnia donamus pro redemptione animarum [nostrarum], ut pius Dominus de pęnis inferni nos eripiat, et sanctorum suorum faciat nos aggregari societatibus. Si quis vero contra hanc donationem aliquam calumniam inferre presumpserit, et beato Petro voluerit esse contrarius, omnibus maledictionibus subjaceat, sitque pars ejus cum Dathan et Abiron et cum Juda traditore Domini, nisi ad emendationem venerit. Cogente etiam judiciaria potestate, auri libras IIII persolvat, et hęc donatio firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Belgiaci castro. S. Humberti et uxoris ejus Emeldis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Berardi, Wichardi et Leotaldi, filiorum ipsorum. S. Bermundi, Otgerii, Anscherici, fratris ejus, Gundoeni, Richardi, Girardi, Bernardi, Hugonis, Annonis, Duranni. Data mense novembrio, regnante Hugone. Evrardus scripsit. Ego Humbertus volo ut monachi qui ad Sanctum Victorem stant, teneant in servicium Sancti Petri, et nullus homo teneat in beneficio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung