CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1775     View  [Back]
Charta qua Wigo dat monasterio Cluniacensi, pro remedio animarum Blisardi patris, Blismodis matris et Guichardi fratris sui, res suas in villis Vissalar, Giblas, Arcingas, Attolas, Matur et Rodnenco.
In Christi nomine. Cunctis fidelibus notum esse volumus, quod ego Wigo dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum de rebus meis in pago Augustidunensi, in villa Vissalar, mansum unum ubi Gonduinus manet, cum ipso servo et uxore ac filiis, et quantum ad ipsum mansum aspicit, prata, campos, silvas. Dono etiam in villa Giblas quantum in ipsa villa habeo, franchitias, campos, prata, silvas: in tali tenore, ut quamdiu ego et frater meus Lambertus vixerimus teneamus, et deinceps ad Sanctum Petrum veniat. In vestitura vero ęcclesiam in villa Arcingas et quantum ad ipsam aspicit; et si terram ibi non habet satis sanctuarium, ego dono de meo quantum unus homo habeat habundanter. Werpimus vero ęcclesiam de Attolas, et in villa Matur mansum unum, quem Wichardus dedit Sancto Petro. Dono etiam in villa Rodnenco curtilum unum de presenti, pro remedio animarum nostrarum et fratris Guichardi, et pro animabus patris nostri Blisardi et matris nostrę Blismodis, et pro animabus omnium parentum nostrorum. Si autem contradicere aliquis voluerit, vendicare minime valeat, sed hęc donatio omni tempore firma permaneat. S. Lamberti, Umberti, Willelmi, Wigonis, Ugonis, Arberti, Bladini. Actum Cluniaci, regnante Hugone.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung