CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1782     View  [Back]
Charta qua Berardus dat monasterio Cluniacensi duos curtilos in villa Galmiriaco.
Sacrosancto et venerabili loco Cluniacho, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, dono ego Berardus aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa vocabulo Galmiriaco, hoc sunt duo curtili, qui primus ex eis appellatur ad Frasno, alius curtilus subtus Via vocat, qui terminet a mane guttam currentem, a medio via publica, a certio terra Sancti Petri, cum terra francorum. Hanc autem donationem sep. de presenti facio pro remedium anime meæ, ut rectores supradicti loci faciant de ipsis rebus quidquid facere voluerint, sine ullo contradicente. Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libras III persolvat, et posthæc donatio ista stabilis et firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniacho publice. S. Bernardi, qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Jozeranni. S. Bosonis. S. Girberti. S. Algeri. S. Hugberti. S. Tigrimni. Scripta a Josleno levita, in mense martio, regnante rege Hugono anno primo.
(Au dos:) Beraldi in Calmiriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung