CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1784     View  [Back]
Charta qua Richaudus clericus quasdam res in comitatu Vapincensi ecclesiæ sancti Andreæ dat, eamque Cluniacensi monasterio subjicit.
In nomine Dei summi. Richaudus, omnium clericorum infimus, Jesu Christi servus, divina attestante Scriptura, novimus quod de rebus temporalibus, si bene dispensentur, sempiterna justicia comparetur. Quod mente pertractans, audiensque evangelici tonitrua dogmatis clamantia: «Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis,» et rursum: «Thesaurizate vobis thesauros in cœlo, ubi neque erugo, neque tinea demolitur,» et quod prudens pater prudenti filio intulit, dicens: «Elemosina a morte liberat, et non permittit hominem ire in tenebras;» et ut Sapiens quidam: «Redemptio animæ justi propriæ divitiæ,» et nonnulla alia quæ series tantorum conclamat virorum, Deum ac redemptorem meum glorificans, qui mihi corpus et animam gratuita pietate concessit, et me nonnullis subsidiis humanę paupertatis constipavit, mecum dignum fore censui, si pro animæ meæ remedio ecclesiæ Sancti Andreæ apostoli, quæ infra comitatum Vuapicensem, in pago Rosanensi, fundata est, aliquid meæ hereditatis tribuerem; certissime enim scio illum regnare cum Deo, et ideo illi terrenam tribuo hereditatem, ut ipse mihi orationibus suis veniam peccatorum apud Deum impetret, et in die exitus mei ab hoc misero seculo occurendo, a potestate Satane tenebrosa eripiat, et illius clarissimę habitationis qua in conspectu Regis regum perfruitur consortem faciat et coheredem, ubi nullus dolor, nullus timor, nulla egritudo, nulla esuries, nulla macula gignitur, sed omnia ante superni spec[ta]toris oculos in pace quiescunt, et illius visione lucis sine fine delectantur. Hæc autem hereditas, qua prædictum apostolum pro scelerum meorum relaxatione heredem volo habere, est in supradicto comitatu, in locis subter scriptis: in eodem pago Rosanensi, villam quæ est apud eandem ecclesiam, cum omnibus quæ illi attinere videntur, necnon et castrum Rizonem ipsi concedo, cujus videlicet villæ territorium terminatur ab oriente territorio villæ quæ dicitur Sorbaria et territorio villæ Capadicis, ab occidente rivulo Liddana, a septentrione vero territorio villarum Mogdanis et Morariæ, a meridie quoque rivulo Armelosæ. Dono etiam prædictæ ecclesiæ Sancti Andreæ, in jam dicto pago, medietatem ecclesiæ Sancti Erigii, cum medietate villæ Rosanis, ubi fundata est, atque cum omnibus quæ ipsi medietati pertinere videntur; cedo quoque illi medietatem villæ quæ Sorbaria dicitur et medietatem villæ quæ vocitatur Gema, et medietatem villæ quæ nuncupatur Rusca, et medietatem villæ Morariæ cum omnibus quæ ipsis medietatibus pertinere seu attinere videntur, et de villa Capadicis et de omnibus quę illi adjacent quartem partem illi concedo. Tribuo quoque ei, in comitatu Vasense, infra territorium castri Malaucenę, sex mansos ad colligendum solummodo vinum; post meum quoque discessum dono prælibatę ecclesiæ, in jam dicto comitatu Vuapicensi, medietatem castri Misonis, cum omnibus quę ipsi medietati pertinere videntur, et in eodem pago Rosanensi de villa Blannatis, et de territorio ejus, et de villa quæ dicitur Spina, sive de ecclesiis ibi fundatis, necnon et de territorio ejus, et de silva Cassania unam medietatem, et omnia quæ ab his locis usque ad territorium castri quod dicitur Cerredum hodie videor possidere: hæc omnia ecclesiæ Sancti Andreæ conferens, eam cum his omnibus apostolorum principis Petri ecclesiæ, videlicet Cluniacensis monasterii, domnoque Maiolo, ipsius loci abbati, subicio; ea scilicet ratione, ut tam ipse quam ejus successores eam summę studio caritatis prævidere ac regere studeant, et in ea monachos digne famulantes Deo ex propria congregatione omni tempore cohabitare faciant, qui omnia Sancto Andreæ a nobis concessa firmiter obtineant, ita ut neque ipsi, neque illorum abbates aliquid horum commutare aut alienare ullo valeant tempore. Si autem, instigante Satana, aliquis meus propinquus, aut heres, aut proheres, seu quislibet homo hoc nostræ donationis testamentum inquietare aut infringere molitus fuerit, nisi resipuerit, cum Dathan et Abiron atque Core perpetuis inferni torqueatur cruciatibus, et hujus nostræ oblationis donatio inconvulsa et stabilis in ævum valeat et permaneat. Actum publice, XIII kal. maii, anno Dominicę incarnationis DCCCCmo LXXXmo VIIIvo, indictione prima. Signum Richaudi, qui hoc testamentum scribi et firmari rogavit. Signum Evrachari, qui hoc testamentum firmavit. Signum Datili fratris ejus. Signum Hugonis. Signum Stephani. Signum Poncii. Signum Rodstagni. Signum Ebrardi. Signum Heldegerii. Signum Eicardi. Signum Gonterii. Signum Arnulfi. Signum Girbaldi. Signum Heldefonsi presbiteri. Signum Sigiranni presbiteri, qui hoc testamentum manibus propriis firmaverunt. Durandus presbiter hoc testamentum relegens firmavit. Aimo presbiter scriptor extitit.
(Au dos:) Carta Ricaudi clerici, de ecclesia Sancti Andreę, in pago Rosanensi, in comitatu Guapicense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung