CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1786     View  [Back]
Charta qua Gerlannus levita et frater ejus Heldebertus uxorque illius Odila dant monasterio Cluniacensi curtilum in villa Deven.
Divina providente clementia, hominibus concessum est ut ex reditibus quas jure hereditario possident, si eas juste dispertiant, æterna valeant premia promereri. Quapropter ego Gerlannus atque frater meus Heldebertus, consentiente uxore sua Odila, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in villa vocabulo Deven, in agro Cardonaco, hoc est curtilus cum vinea simul tenente, qui terminat a mane via publica, a medio die terra Bovonis, a sero de ipsa hereditate, a cercio terra Godonis; in tali autem tenore facio hanc donationem, ut quamdiu vivimus usum et fructum [habeamus], et qualiscumque ex nobis tribus ante alium mortuus fuerit, statim pars illius ad supradictum locum perveniat, sine ullo contradicente, et in vestitura omni anno dimidium modium ex vino [persolvemus]. Istam autem donationem pro remedium animarum nostrarum, parentumque nostrorum facimus, ut pius et misericors Dominus nobis in die juditii succurrat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumniam movere presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum omnium, sitque sequestratus a consortio omnium christianorum, nisi ad emendationem venerit atque satisfactionem; cumque coactus juditiaria potestate convictus fuerit, auri libras X componat, et posthæc ista donatio stabilis et firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cardonaco villa publice. S. Gerlanni [levite], fratrisque ejus Heldeberti, atque uxoris ejus Odile, qui hanc donationem fecerunt firmarique rogaverunt. S. Eldierii. S. Alsedi. S. Benedicti. S. Rodulfi. S. Stephani clerici. S. Duranni. S. Ardenni. S. Allaldi. Joslenus levita, in mense aprili, rogatus scripsit, anno primo Hugone rege regnante.
(Au dos:) Carta Gerlandi atque Heldeberti ... in villa vocabulo Deven, pago Matisconense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung